202
Vnicus
lapis.
ROSARIVM
gentum viuum conuertat in naturam solis, sicut fer¬
mentum totam pastam couertit in fermenti naturam
non autem econuerso quia semper dominatum trans¬
fertur ad dominans. Lapis noster apud omnes
Philosophos nominatur Mercurius qui non est
natus, vt multi putant, sed de corpore extractus.
Lapis Philosophorum ex tribus, scilicet sole lu¬
na & Mercurio, id est, fac Mercurium ex sole &
luna in suo esse sine Mercurio vulgi, sed per viam
philosophicam. Nota: Hic lapis est vnus in to¬
to mundo, & qui ab hoc vno in principio ope¬
ris errauerit inuanum laborat. In toto mundo non
est alia res necessaria in opere nostro nisi iste la¬
pis nobis solis filijs datus. Arnoldus: In nostro
lapide sunt sol et luna in virtute et potentia ac eti¬
am in natura. Si hoc esset non fieret inde sol neque
luna, quia sol & luna in nostro lapide sunt melio¬
res quàm vulgaris in ipsorum natura, eo quod
sol & luna in nostro lapide sunt viui, & uulgares,
sunt mortui respectu solis & lunę in nostro lapi¬
de. Ideo philosophi nominauerunt ipsum lapidem
solem & lunam inuicem quia in ipso sunt potenti
aliter & non visibiliter sed in virtute & in essen¬
tia. Quare dicit Hermes: Quia lapis noster cla¬
mat, dicens, fili adiuua me & ego adiuuabo te.