222
TERTIVS.
26
hil eruperit per nares & aures. si verò eruperit,
euadit. fluit autem aqua subbiliosa, deinde au¬
tem temporis progressu putrefacta, pus fit. ibid.
29. Item sanum subito dolor inuadens, vo¬ *
cem intercipit. & stertit, & os hiat: & si quis
ipsum vocet aut moueat, solum suspirat. nihil
autem intelligit, & multum mingit, & mingere
se non sentit. Hic, si non febris ipsum corripiat,
in septem diebus moritur; si verò corripiat, ple¬
runque sanus fit. ibid.
30. Caput circumcircà dolenti si pus per au¬
res aut nares fluxerit, soluit morbum. soluit
item dolor ad coxas, & genua, & anhelatio. lib.
iudic.
Capitis dolor ex lippitudine, vide infralib. 4.
sect. 15.
In dolore cap. vocis interceptio: vide infra
lib. 4. sect. 194.
31. Nonnullis rigor, dolor, & febris per ca¬
put: maximè ad autem, tempora sinciput, &
oculorum regiones. & supercilia incumbere
ipsis videntur, & grauitas caput detinet, & si quis
ipsos mouerit, mingent, & multum ac facilè min¬
gent: & dentes torpent, & stupor ipsos tenet, &
venae attolluntur ac pulsant in capite, & non pos¬
sunt quieti esse, sed anxij, & desipiunt praedolo¬
re. His si aqua subpurulenta per aures narésue
exierit, sani euadunt: sin minùs, plerumque se¬
ptem diebus moriuntur. 2. de m.
Dolor capitis in angina, vide infralibro 4. se¬
ction. 160.