241
28
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
gido contrariantur, & actu in ipsis elemen¬
tis coalescunt, & ex accidenti dicuntur pa¬
ti, simplex autem ortus fit ex proportione
inter agentes causas, & materiam, qua uin¬
cendo generant. agentes autem causae, sunt
calor, & frigo, quae in humidum, & siccum agunt,
illa terminando, & ut sese terminent effi¬
ciendo, est.n.humidi & sicci proprium, ut di¬
ximus, pati, calori, & frigori subijci, & in mi¬
xto corpore sese terminari, ideo loco ma¬
teriae in corporibus statuuntur, frigus uerò,
& si ad agenda ineptum uideatur, quippe
quod cogit tantum, nec diuidit, nec separat
quae sunt aliena, seu heterogenea, quoniam
autem calor, nisi aliquo constet tempera¬
mento gignere non potest, ideo frigus ad il¬
lum temperandum adesse necesse est, calor
tamen est ille, qui semper in omnibus rebus
est causa generationis. Et licet uideatur
pud aliquos, quòd in metallis ex Arist. sen¬
tentia eorum efficiens causa frigori tantum
tribuenda sit: sed si altius rem ipsam contem¬
plemur, addere necesse erit etiam calorem,
tanquam causam efficientem: nam cum ter¬
ra sponte grauissima, aqua uerò natura sua
mins grauis terrae supernatat, frigiditas ter¬
ram, & aquam mouere non poterit: nullius
enim motionis est causa, ita ut ab aqua am¬
plecti