202
Calculus
ROSARIVM
Morienes, Haec terra cum aqua sua putrefit
et mundificatur, quę cum fuerit mundificata aux¬
ilio dei totum opus dirigetur.
Parmenides Philosophus, Nisi corpus diru¬
atur, confringatur et putrescat & conuertatur in
substantia substantiali, non potest illa virtus oc¬
culta extrahi nec corpori commisceri.
Bachus Philosophus, Quando naturae cor¬
rumpuntur & putrescunt tunc gignunt. Plato
Philosophus, Habemus exemplum in ouo quod
putrescit primo & tunc gignitur pullus qui post
totum corruptum est animal viuens.
Plato, Nota, quod sine corruptione genera¬
tio fieri non potest, vnde studeas in putrefactio¬
ne. Philosophus, Corruptio vnius generatio est
alterius.
Hermes, Secundus gradus est putrefacere et
terere. Dispositio itaque eius est ipsum primo de¬
nigrare & putrefacere Plato. Primum regimen
Saturni est putrefacere & Soli imponere. Com¬
positio vero fit ex quatuor noctibus.
Democritus, Non sis piger nec velox multum
in putrefaciendo calculos, & corpora collocata
et coniuncta attende in opere tuo, et proficies.
Rosinus ad Euthesiam. Accipe animal marinum
desicca & putrefac. Morienes, Nullum crescens
& nascens fit nisi post putrefactionem. Si autem
putre¬