97
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
67
peruenerit, multi & quasi insmiti colores appare¬
bunt, de quibus certissime nesciret aliquis dare
intelligentiam. Facita enim terra in decoctione
sua cum aqua sua, multas glandulositates siue
gibbositates ad modum ampullarum, in quibus
apparent omnes colores mundi, ita resplendentes,
quod raro quis crederet, nisi qui videt vel exper¬
tus est. Substantia vero huius aquae est spiritus
corporum lucidus atque illuminans, qui in radi¬
ce naturae metallo erat vnitus & coagulatus cum
igne, scilicet virtute minerali & cum coagulatus
est inuenitur participans duabus. naturis & extre¬
mitatibus. est enim partim fixus & partim vola¬
tilis, & ideo dicitur medium in quo est virtus
fixatiua: &. dum figitur sequitur naturam pro¬
priam metalli. Hoc enim vocatur sulphur & li¬
quor durus; ad modum spiritus in puluerem sub¬
limatus. nunquam enim potest creari liquabilitas
in materia aliquam, nisi mediante isto spiritu liquo¬
roso iste enim spiritus generatur ex substantia
duorum humorum contrariorum, quoad calidi¬
tatem & frigiditatem, & vnius generis quoad
suam radicem, quorum vnum est Sol, & aliud
argentuim viuum in vno gradu. In alio vero gra¬
du est Luna & argentum viuum. Veruntamen
hoc argentum viuum differt in certo gradu
quando cum Sole coniungitur: cum non sit ar¬
gentum viuum in natura sua, quod alias habeat
virtutes fortiores, quae sunt caliditatis. Argentum
viuum tanquam materia patiens, iungitur Soli
tanquam agenti: non autem Sol iungitur cum
argento viuo vt masculus cum faemella; sed è con¬
uerso;
E 2