485
DE SIMILITVDINIBVS
& agens non coincidunt, ut patet ex secundo physicorum.
Sperma autem est agens, & sanguis Mercurius est materia,
ut patet ex quintodecimo et sextodecimo de animalibus: et ut
dicit Auerrois secundo colliget. Et quia omne agens cum in¬
troductione formae simul separatur à materia, nec subijcitur
materiae, seu pro materia generati, ergo sperma separabi¬
tur ab illa simul cum introductione formae. Quòd autem
sanguis menstruus sit materia generati sic patet, quia ex eis¬
dem generamur & nutrimur & econuerso, ut dicitur se¬
cundo colliget, & secundo de generatione & corruptione,
& quintodecimo de animalibus, cum ergo foetus nutritur ex
sanguine, ergo similiter generatur ex eo, oportet ergo dice¬
re quòd sperma sit agens. Vere ergo dixit philosophus quinto¬
decimo de animalibus, scilicet uir dat formam et principium
motus, foemina dat corpus & materiam, sicut in lacte coagu¬
lato, ita erit quod abscinditur à mare & foemina. Est ergo
masculus operans & foemina patiens, sicut est scamnum ex
carpentario & ligno, non igitur erit sperma tanquam pars
generati, sed erit sicut motor et forma. Et sicut sanitas quae
accidit infirmo ex scientia medicinali etc. Possumus ergo
in proposito dicere quòd sicut stannum est excarpentario si¬
cut ex efficiente, ex ligno sicut ex materia, & sicut foetus
est ex spermate sicut ex efficiente & menstruo sicut materia.
Eodem etiam modo omnino dicimus quòd aurum, et lapis phi¬
losophorum, est ex sulphure sicut ex efficiente & argento ui¬
uo sicut ex materia, & sicut sperma informat cum forma
sibi simili & non aliena sic sulphur informat, forma sibi si¬
mili & non aliena. Et ideo hoc sulphur agens extrinsecum
extrahit per digestionem illud sulphur quod est in potentia in
argento uiuo in actu, quod sulphur informat ipsum argen¬