241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
35
quo mixta constant ex quatuor elementis,
quae cum proprio loco careant in mixtis, in
illis quodammodo uiolenter manent: at¬
qui nullum uiolentum perpetuum, ergò mi¬
xtum est corruptibile, & per consequens se¬
parabile, & alterabile, ex contrarijs enim est
conslatum. Pręterea putrefactio est propria
passio ipsius mixti, sed in omni putrefactio
ne (quemadmodum asserit Arist. 4. meteo.)
resoluitur humidum aëreum à sicco terreo,
ex quo sequitur quodlibet mixtum consta¬
re ex pluribus partibus, quas aliqui appel¬
lant, ut nos superius diximus, alij uerò aë¬
rem, aquam, & terram, quod idem etiam ap¬
paret in mineralibus, quae ex eodem loco
rist. constant ex duplici uapore calido, & hu¬
mido, qui aqueus est, calido, & sicco, qui ter¬
reus est, & unus uapor ab alio dissolui po¬
test: ordo autem dissolutionis, & separatio¬
nis ipsius naturae necesse est primò antequam
deueniat ad remotissima principia, ut prius
separet in propinquiora mixtum ipsum uti
in tres illas partes, demum quamlibet illa¬
rum partium in quatuor elementa. Nam si
lementorum substantiae, quae in ista conflu¬
xere ad eorum generationem perpetuò ita ma¬
nerent, uel ex mixtorum interitu euanesce¬
rent, neque in sua natura remanerent. Si
C 3
mun¬