241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
37
natura, est calor, licet ad aliquorum genera¬
tionem manifestè (uti metallorum) concurrat
etiam frigus, ita necesse erit ut ab ijsdem in¬
strumentis pro alterius generatione priora ge¬
nita corrumpantur, resoluantur & alterentur.
Quòd etiam ars aliquid simile possit, prae¬
stare, experientia & ratione comprobare pos¬
sumus: in mixtis enim separatio & alteratio
fieri potest ab arte, & sicuti natura utitur ca¬
lore naturali in illis, quae agit, ars naturae ae¬
mula utitur calore artificiali, igne scilicet pro
instrumento in his, quae separare intendit.
Quòd uerò ignis siue calor artificialis sit ap¬
tum & idoneum instrumentum ad rerum
separationem, patet ex his, quae primo per
se & semper illi insunt, proprium autem ignis,
& caloris est homogenea congregare, & he¬
terogenea separare. Quòd si uera est haec pro¬
positio (uti est uera) omnia mixta possunt
ab igne separari. Quòd si quis asserat, quod
agens non agit nisi in passum debitè appro¬
ximatum, & quòd possit ab agente pati,
deò mineralia hanc resolutionem & sepa¬
rationem ab igne non pati, quia inter illos
non est debita proportio, cui obiectioni re¬
spondere possumus ex Arist. sententia 4. me¬
teor. ubi inquit, quòd praeter ignem omnia
putrescere possunt, reliqua enim omnia ma¬
teriam
C 3
Instrumen¬
tum resolu¬
tionis, ca¬
lor.