241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 39
nere, uel arena, & si opus est carbonibus ac¬
censis, & flamma ad extrahendam partem
mediam, seu oleagineam, quae quia tenacius
adhaeret parti terreae, fortioris caloris gra¬
dum requirit, qui per haec superius dicta in¬
tenditur, maiorem enim quam aqua ignitio¬
nem suscipiunt, ratione crassioris substan¬
tiae. Haec quia experientia patent, non egent
probatione, sciendum tamen est quod pro¬
priè ars ad separationem harum trium par¬
tium, nullo alio utitur instrumento praeter
quam calore, & qui alio utuntur non propriè
dicuntur separare, nam qui utuntur aquis, à
uino & ab aceto destillatis, quoniam liquo¬
res distillati recipiunt alienam impressio¬
nem, in medicinis saepe decipiuntur, inspe¬
ratus enim prouenit effectus, in mixtis enim
resultat uirtus mixti propter uirtutes pro¬
prias miscibilium, licet in marchesitis, gem¬
mis, margaritis, conchilibus, & alijs huius¬
modi, quae sunt crassioris, & durioris sub¬
stantiae, ad ipsa emollienda utuntur artis
chymicę professores quibusdam aquis, quę
menstrua appellant quae solutioni, & praedi¬
ctae separationi apta sunt, tamen student ne
talia media sint uenena, uel corrosiua, sed
sint aquae corporum mineralium consimi¬
lium ferè in natura cum metallis, ut per sym¬
pathiam
C 4