241
44 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
ope omnia efficit, nec tamen eadem est for¬
ma, & substantia cum uirture specifica, quia
potest intendi & remitti. Praeterea quodli¬
bet mixtum, & si unam habeat tantum for¬
mam, plures tamen potest habere proprie¬
tates. His stantibus, sciendum est, quod il¬
lae primae quatuor qualitates in separatio¬
ne partium mixti non separantur, remanent
enim in una qualibet parte quatuor elemen¬
ta, & per consequens, quatuor illae primae
qualitates, non aequè tamen. Nam magis in
una parte, quàm in alia maior portio unius
elementi quàm alterius relinquitur, quod
manifestè nobis ostendunt secundae quali¬
tates, seu materiales. Crassiores enim à te¬
nuioribus, & mediocribus sensu, & expe¬
rientia separari uidemus, & quia tertia uir¬
tus, seu proprietas occulta, primus erat dif¬
fusa, & ut sensibus nostris apparebat, aequa¬
liter per omnes mixti partes implicita: ex
separatione partium (licet in omnibus for¬
tasse aliquid eius relinquatur) nihilominus
magis inhaeret, & magis uires suas ostendit
in illa parte, cuius ratione tenuitatis partium,
& qualitatis maior debet esse actio. Nam &
si diximus, quod in unaquaque parte rema¬
nent quatuor qualitates, nihilominus una¬
quaeque qualitas pro maiori parte, & ut ita lo¬
quar