222
Perfrigera¬
tio.
47
LIBER
195. Horrentes & antea exaudantes iudi¬
catorio modo, & postridie praeter rationem
horrentes, si neque vigiliis infestentur, neque
concoxrerint, his sanguinem erupturum esse pu¬
to. ibid.
196. Quibus sanis horrores freqquentes sunt,
hi ex sanguinis fluxione suppurantur. ibid.
197. Qui ex dorso horrores incipiuntur fre¬
quentes, & cito transeuntes, aegrè tolerari que¬
unt. vrinae enim interceptionem significant,
eamque dolorosam. insuper exsudare his pessi¬
mum. ibid.
198. Horrore affecti si cum capitis dolore
exudauerint, malignum id est. ibid.
199. Horrore affecti cum anxietudine, lassi¬
tudine, & dolore lumborum, aluos humectas
habebunt. ibid.
200. Perfrigerationes ex sanguinis eruptio¬
nibus in diebus iudicatoriis vehementes, pessi¬
mae sunt. vice versa, sanguinem è perfrigeratio¬
ne erumpere, malum est: velut in splene magno
è dextris: in iecore magno, è sinistris. & circa
praecordia eodem modo se habet. ibidem.
201. Accedente perfrigeratione molestè
ferre morbum, pessimum est. ibid.
202. Qui post rigores sudoribus paruis re¬
frigerantur, malum. ibid.
203. Qui in diebus iudicatoriis sine sudore
perfrigerantur, praecedente anxietudine, & ci¬
tra iudicationem, malè habent. ibid.
204. Per¬