241
48 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
facultatem habebit bilem educendi, quod
autem relinquitur, & terrestre est, prorsus
ineptum & inutile. Ita etiam in omnibus
sublimationibus, quae ab arte chymica fiunt,
in plantis, seminibus, mineralibus, gummi,
& similibus, ex quibus omnibus elicitur
uirtus specifica, cuius rationem reddere
nescimus. Nam sicuti forma est quoddam
diuinum, ita omnes eius actiones & opera,
licet ad sensuum cognitionem deueniant,
tamen unde & quomodò prodeant, & qua¬
lis sit illius effectrix causa, ita nobis occul¬
ta & ignota est, sicuti et diuinitatis essentia:
scimus enim magnetem ferrum attrahere,
causam uerò ignoramus.
SEXTA PROPOSITIO.
Sexta Propositio, an uirtus hac separatio¬
ne intendatur, & quomodo. Vt rectè in¬
telligatur haec propositio, sciendum est,
quod omne mixtum compositum est ex sub¬
stantia & accidentibus, substantiae compe¬
tit materia & forma, & magis forma quam
materia, est enim forma actus primus, & est
maximè substantia, est enim forma quae dat
esse rei, & quia substantia non suscipit, nec
magis, nec minus: ergo hęc nec intendi nec
temitti potest, materia uerò est constans per¬
ma¬