222
Oculorum
auctio er da¬
LIBER
51
vlcerentur. verùm iudicatio temporis breuioris
erit. Sordes autem siccae valdè dolorosae sunt,
sed citò iudicantur, si non vulnus acceperit ocu¬
lus. ibid.
11. Si verò tumor consederit, sed lacryma
multa multo tempore effundatur, & sordes fue¬
rint: viris quidem palpebrarum euersionem prae¬
dicere oportet, mulieribus autem & pueris exul¬
cerationem ac euersionem palpebrarum. ibid.
12. At si sordes pallidae aut liuidae fuerint, &
lacryma multa ac calida, & in capite ardor fuerit,
& de tempote dolores in oculum decubuerint, &
vigiliae his accesserint, necesse est vlcus in oculo
factum esse, & timor est quoque vt talis rumpa¬
* tur. prodest autem febris accedens, aut dolor ad
lumbos adnixus. praecedere verò his futura
portet, ita vt respectus & ad tempus habeatur,
& ad ea quae ex oculo fluunt, & ad dolores, item¬
que vigilias. ibid.
13. Viro lippienti, febre superueniente, so¬
lutio: sin minus, periculum est, ne caecus fiat,
aut pereat, aut vtrumque patiatur. Coac. praen.
14. Lippienti alui profluuium sponte fluens.
vtile est. & vena secta, statim cedit. 1. epid. &
lib. iudic.
15. Quibus lippientibus capitis dolor acce¬
dit, & ad multum tempus comitatur, periculum
est ne caeci fiant. Coac. praen.
* 16. Alterum oculum altero minorem fieri,
malum est in febribus: aut albam partem maio¬
rem