433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 225
hirundinum & picarum stillatitia. Donatus quo¬
que Antonius ab Altomari, med. Neapol. ae¬
tatis nostrae clarissimus ea se uti aqua consue¬
uisse scribit, qua Neapoli pharmacopolae pa¬
rare solent, socialemque appellant; cuius habetur
descriptio eo lib. cui Rosae angelicae titulus
est, asseritque feliciter successisse: habet autem, foe¬
niculi, rutę, eufragię, uerbenę, tormentillę, be¬
tonicae, rosarum, syluestris endiuiae, callitrichi,
anagallidis, pimpinellae, chelidonij, papyri,
paeoniae, foliorum uitis, apij, agrimoniae, & ca¬
prifolij, sing. partes aequas teratur, & prima
die ponantur in uino albo; secunda in urina pue¬
ri, uenere non experti; tertia, in lacte mulieris;
quarta in melle optimo, quo tempore destil¬
lentur, & quod elicitur, usui seruetur. Haec autem
omnia, purgato corpore, exhibere oportet.
Ad oculorum inflammationes.
AQUA è lenticula palustri fronti appo¬
sita, & palpebris; Item aqua borragi¬
nis, & buglossae intùs, & extrà adhibita: do¬
loribus etiam à calida causa prosunt aquę.
Ad oculorum defluxiones.
AQUA è floribus ligustri in oculos instil¬
lata. Item è floribus uerbasci; quae & ery¬
sipelati conducit, & igni ambustis.
Ad oculorum ulcera.
IOANNES de Vigo, hanc, ad ulcera & uul¬
nera oculorum, aquam describit, ubi materia
calida est, nequaquam autem insignis dolor.
Recip.
P