433
228 HIERONYMI RVBEI
quamobrem in ijs febribus, tametsi nares mul¬
to stillent sanguine: uena tame cubiti secan¬
dam iubet; Hippocrates tame 1. de morbi uulgi
secus uidetur fecisse in Metone, qui cum gra¬
uissime aegrotaret, ac è dextra nare coepisset,
parcè tame, sanguis fluere, non secuit uenam,
sed ut abundantius flueret, caput lauit: postea
uerò, & frequenti fluxu sanguinis, non tamen
immoderatiore, nec summa uirium dissolu¬
tione integrè iudicatus est, cum etiam sudasset,
& Galenus eum locum explicans, hinc nos ha¬
bere ait: Quę ducenda sunt, eo ducere oporte¬
re, quo natura uergit; ut habetur 1. aph. 21.
Ad firmandos dentes, & fluidas gingiuas.
PRIORIS aquae è melle stillatitiae libra,
Osalis communis albi uncia, aluminis ru¬
pei crudi unc. s. salis nitri uncia, aquae
è frondibus lentisci, & è rubo stillatitiae cu¬
iusque unc. s. mastiches unc. 2. totidemque
ceti albi, atque item uini albi, omnia balneo te¬
pentis aquę destillent; & in ea quę destillaue
rit aqua, ponas (si, quod multi expetunt, rubrum
colorem in aqua desideraueris) cinamomi, bo¬
li armeni, ligni alomës, ac mellis parum; quod si
color ruber non placet, haec apponas ante quam
destilles, cuiusque unc. 2. usus est huius aquae,
ut abluto priùs ore, & exiccato, dentes ligno,
linteoloue ipsa madente, perfrices; adstrin¬
guntur enim, & confirmantur, ac albescunt.
Ad