222
Sonitus &
tinnitus au¬
rium.
Narium ef¬
fectus. & pri¬
mum de ha¬
morrhagia.
59
LIBER
76. Surditas morbo accedens, & vtina sub¬
rubicunda, subsidentiae expers, mentem mouet.
Coac. praen. & 1. prorrh.
*77. In febribus surditas aluum sistet. Coac.
praen.
78. Qui biliosa deiiciunt, his facta surditate
cessant: & qui surditate laborant, secessibus bi¬
liosis liberantur 4. aph.
* 79. Surditatem è febribus ortam, haemor¬
rhagia & alui turbatio sanant.1. prorrh.
80. Quibus surditas in capitis grauitate &
praecordij intentione, & ad splendorem turba¬
tio: hi sanguinem profundunt. Coac. praen.
* 81. In febribus acutis tinnitus & sonitus in
auribus, letalis. ibid.
* 82. In febribus ardentibus si aurium sonitus
accedant cum visus hebetudine, & grauitate se¬
cundum nares, melancholico modo ab atra
bile dementes fient sanguine ipsis non erum¬
pente. 1. prorrh. & Coac. praen.
83. Signa futura haemorrhagiae.
* Qui in febribus horrescentes simul iudicato¬
riè exudarunt, postridie verò postquam inhor¬
ruerunt praeter rationem vigilant: eos sanguinem
effusuros esse arbitror. 1. prorrh.
* 84. Quibus in febribus vena temporalis pul¬
sat, & facies sana est, & praecordium molle: vel
diuturnum fore morbum, vel cum larga sangui¬
nis è naribus fluxione discessurum significat.
Coac. praen.
85. Fe¬