485
bis, si in hac arte aliquid intelligam uel ignorem. Inuocato
igitur nomine excelsi & altissimi Creatoris & misericordis,
ac lesu Christi filij sui & gubernatoris nostri a quo digne pe¬
tentibus beneficium omne confertur, incipio absque aenigma¬
te dicere uobis & rationabiliter demonstrando explicare mu¬
nus quod de hac materia quaesiuistis. Quod quidem nisi in¬
telligenti et intelligere honeste uolenti sub anathematis poe¬
na narrare uolui sicut praecepit Hermes. De modo autem
operis in materia hac, ut informem, quamuis operi ad prae¬
sens me congrue dare non possim, sicut alias consueui per
quosdam exteriores defectus omnia silebo, hoc enim uidetur ar¬
chanum totius mundi, sicue dicunt philosophi & gloria inae¬
stimabilis. Quaesiuistis autem de causa materiali quae non est
modicum munus introeuntibus artem istam, haec enim est
quam antiqui philosophi quaesiuerunt prius ut in aliarum, cau¬
sarum uenirent cognitionem sine cuius cognitione uacui erant
ab aliarum cognitione. Et similiter per consequens ab hac ar¬
te & opere. Quod igitur uobis pollicitus sum accipite modo.
SCITOTE in primis quòd arsenicum siue auripig¬
mentum est compositum à natura ex sulphure & argento
uiuo in proprijs mineris sicut pluribus rationibus uobis osten¬
dam quasi narratiue per signa sumpta à sensu, in subliman¬
do enim arsenicum saepe accidit quòd egreditur & ascendit
cum sublimatione argentum uiuum in granis uiuis oculatis
& distinctis adinuicem in modum granorum milij ac si ar¬
gentum uiuum uulgare solum in sublimatorijs positum sic
fuisset: & hoc apud expertos & facientes etiam realgar
est ratum & firmum. & est hoc argentum uiuum omnino
idem cum uulgari argento uiuo quod sic patet, quia nihil
miscetur cum argento uiuo uulgi, ipso remanente in natura