485
uidetur inconueniens ut operationem philosophorum alchimicam in
eis impendere debeamus, si debemus uere sequi naturam, ideo sicut
natura in mineris metallorum generauit arsenicum ex quo facit
metalla sic miserta arti generauit arsenicum extra mineras
metallorum quòd ulterius non transmutat, ut arsenicum ac¬
cipiat ipsum & transmutet ipsum. sic ut sequatur naturam
in hoc, quòd si natura hoc non fecisset ars alchimiae esset om¬
nino uana, Habet enim sulphur uulgi cum arsenico quandam
naturam communem, ut diximus. similiter omne sulphur aut
quodlibet aliud sulphuris naturam habens, habet proprietatem
congelandi argentum uluum, & quandoque rubisicandi
quandoque non.
AMPLIVS quia sicut accidit in quibusdam sublima¬
tionibus arsenici, secundum quòd egreditur uobis argentum
uiuum in granis diuisum & occuliatum quod est idem cum
argento uiuo uulgi ut supra diximus. Sic ingeniati sunt phi¬
losophi subtilissimo ingenio & profundissimo cum, operatio¬
ne mirabili & occulta per digestionem congruam extrahere
idem argentum uiuum quod cum ipso coaguletur, sicut aurum
liquefactum cum seipso solo coagulatur ab intrinseco suo. Et
in hoc tota intentio philosophorum esse uidetur, propter quod
dixit Geber capitulo de principijs naturae. Tria esse principia
scilicet argentum uiuum, sulphur & suum compar scilicet ar¬
senieum uolens insinuare quòd duo sunt principia naturae pro¬
pria scilicet sulphur & argentum uiuum, & quòd arsenicum
habet naturas & proprietates illorum commixte, & quòd
ipsum obtinens uices & uicariatum illorum est principium
naturae per illorum potentias & uirtutes. Et dicit in eodem
quòd spiritus foetens, & aqua uiua sunt principia naturae,
quam & aquam siccam concedimus nominari secundum an¬