433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 231
granatorum, cuiusque unc. 4. decoctionis dua¬
rum turturum, & unius perdicis quarum uen¬
tres adstringente materia infracti sint lib. 4.
cum mica panis albissimi infusi in uino gra¬
natorum, & cum carne unius capi, fiat destilla¬
tio; quae coletur per manicam Hippocratis, si
quid fortè crassius ascenderit. Hic autem stil¬
latitius liquor non eo praefertur caeteris,
quòd magis adstringat, sed quia ob tenuita¬
tem celeriùs ac ulteriùs penetret; nam ad¬
stringentia in materia crassiore uiam sibi
praecludunt. Ex cornu autem, margaritis, co¬
rallis: & huiusmodi, cùm nihil elici, aut certè
parùm putem absque illis, mea sententia, fieri
destillatio non incommodè posset.
Ad phtisim seu tabem.
AD febres ipsi morbo perpetuas co¬
mites, & defluxiones sistendas, Mon¬
tagnana utebatur, aqua uiolacea, & portula¬
ad unc. 4. addito praesertim sirupo uiola¬
ceo aut uino granatorum dulcium; non negli¬
genda tamen est stomachi imbecillitas; ad re¬
stituendos autem tabidos accipiunt aquę stilla¬
titię è cancris fluuiatilib. unc. 2. aquę stillatitiae
è carnibus capi, qui octo diebus nutritus fuerit
pastillis è farina ordei, cum puluere foliorum sym¬
phyti minoris, unciam; exhibentque duabus tri¬
búsue ante cibum horis. Probant item aquam
stillatitiam è testibus hoedorum seu ueruecum,
ac uitulorum, qua in omni cibo ac potu
tantur
P 4