485
nus indictis suis multoties insinuauit. tua nunc intersit hoc
excogitare & quaerere etc.
RVRSVS dicimus quòd natura & ars nunquam in
suis operationibus utuntur super sulphura pura quia frustra
fit per plura quod fieri potest per pauciora. Si ergo sulphur
& argentum uiuum sunt principia naturae sufficientia in ge¬
neratione metallorum secudum omnes naturales philosophos
& alchimistas, ergo arsenicum erit superfluum inquantum
sulphur est uel habet sulphuris naturam, quia duo agentia
similia non debent contrariari simul ad eandem materiam
informandam. Cum ergo arsenicum secundum. Geber &
alios alchimistas sit principium tertium naturae in generatio¬
ne metallorum, ergo non erit superfluum necessario, quia
ergo repertum est re uera arsenicum esse compositum ex argento
uluo, tanquam ex materia & sulphure tanquam agente ut su¬
pra probatum est, ergo arsenicum similiter est principium
naturae in generatione metallorum sufficiens, quia dictum
est, uirtutem & potentiam habet illorum duorum, cum sit
ex eis, & quia ex duobus actu existentibus non potest fieri
tertium, ut dicitur septimo metaphysicae, ideo proprie &
per se loquendo non potest arsenicum dici sulphur nec argentum
uiuum, & sic patet quòd sunt duo principia naturae, scilicet
quae dicta sunt. sulphur ergo uulgi cum non sit de intentio¬
ne naturae, ergo neque artis, ergo naturae principium non est.
Postquam ergo sic est quòd oportet mineras metallorum esse
compositas ex sulphure & argento uiuo secundum modum
quem diximus & sicut probauimus in quaestione nostra pro¬
lixa de inuestigatione huius artis.
In subtili statera omnia & singula qui sequuntur pon¬
dera.v