222
69
LIBER.
163. Ex angina sputa viscosa, crassa, valdè al¬
ba, quae violenter educuntur, mala. & omnis
ciusmodi maturatio mala ibid.
164. In anginis sputa gracilium subarida, ma¬
lum: & ex angina subarida frequentia sputa
cum tussi & lateris dolore, perniciosa. ibid.
165. Poculenta per tussim euacuare & de¬
glutire non posse, in anginis malum. ibid.
166. In anginis qui non breui concocta ex¬
puunt, perniciose habent. ibid.
167. Purgatio multa deorsum anginosos
leuis syderationis modo perimit. ibid.
168. Quibus per pulsationem venarum iu¬
gularium vehementem in angina stercus dere¬
pente per aluum secedit, letale. ibid.
169. Anginosi in lingua tumores citra ratio¬
nem disparentes, perniciosi, & dolores in angi¬
na disparentes citra manifestam causam perni¬
ciosi. ibid.
170. Ab angina detento tumor & rubor in
pectore factus, signum est bonum: extra enim
morbus vertitur. 7. aph. & Coac. praen.
171. Qui anginam euadunt, his ad pulmo¬
nem materia vertitur, & in 7. diebus moriun¬
tur. hos vbi effugerint, suppurantur. 5. aph.
172. Si angina ad pulmonem conuersa fue¬
rit, vt plurimum moritur aeger. si verò quinque
aut septem dies effugerit, suppuratus fit: nisi
tussis ipsum inuaserit, & ex multa pituitosorum
excreatione depurgatus fuerit. 2. dem. & Chac.
praen.
173. Fri¬