433
DE DESTILLAT. SACTIO III. 235
ctum admodum copiosum sanguinem, & ua¬
cuatis, uel elleboro, humoribus, ac perforato
quandoque ex Alberti Magni sententia, osse
cranij, sanguinem asini destilla, & in potu ex¬
hibe. Item cape plures turtures, & decolla¬
to; sanguinem, iecur, caput, & cor destilla, &
praebe ad potandum unà cum ossibus capi¬
tum tritis. Aliud; Palmae, maris, & foeminae,
radices simul destilla, & bibatur aqua. Rur¬
sus sanguinem tuum destilla, & in potu dato;
Conciliare enim praeterea amorem dicitur:
quod ob sympathiam fortè non erit omnino
impossibile: tametsi uideas multos, cum san¬
guine matris geniti altique fuerint, eas tamen
non amare, plerosque odio habere. Sunt qui
lisas medullas, & destillatas conciliare itidem
in hominibus amorem tradant.
Caliditatem adscititiam cordis, remouere
possunt stillatitiae aquae, quibus in epitema¬
tibus passim utimur, acetosae, endiuiae, rosa¬
rum, & huiusmodi.
Ad mammarum inflammationes.
AQUA lenticulę palustris pota, & foris
linteis madentibus, adhibita, quę &
mnibus prodest inflammationibus.
Ad mammas cohibendas ne nimis augeantur, & ad laxas,
procidentesque contrahendas.
AQUA è pineis nucibus imaturis, linteis,
Afons apposita; idem aqua stellariae, cum
hypo¬