222
71
LIBER
* 184. Vocis interceptiones in febre, malae.
ibidem.
* 185. Quicunque in febre continua voce de¬
stituti iacentes, oculis conniuentes nictant: hi si
postquam sanguis è naribus fluxit, & vbi vo¬
muerunt, loquantur, & ad seipsos redeant, ser¬
uantur. si verò haec non fiant: difficulter spiran¬
tes facti, breui moriuntur. ibid.
* 186. Vocis interceptiones in febre conuul¬
sotio modo ortae, & ad mentis emotionem cum
silentio deuenientes, perniciosae. ibid.
187. Dum vox soluitur, omnia soluuntur.
2. epid.
188. Si vox in connulsionibus soluatur die
impari, à magno morbo liberat. ibid.
* 189. Vocis interceptiones in febre acuta
cum exolutione & sine dolore, sunt quidem le¬
tales, minùs tamen cum sudore: verùm diutur¬
nitatem morbi significant. fortassis autem &
qui ex recidiua tale quid patiuntur, tutissimi
sunt. perniciosissime autem ex talibus sunt, qui¬
bus sanguis è naribus fluit: & quibus alui hume¬
ctantur. 1. prorrh. & Coac. pran.
190. Vocis interceptiones cum exolutione
stupefactoria, perniciosae. Coac. praen.
191. Vocis interceptiones cum singultu, pes¬
simae. & vocis ex dolore amissio, dolorosam in¬
ducit mortem. 1. prorrh. & Coac. praen.
* 192. Si quis ex ebrietate voce priuetur, fe¬
bre sta¬