222
QVINTVS.
74
DE MORBIS
ET SYMPTOMATIS
PECTORIS ASPERAE ARTE¬
rię, pulmonum, cordis, diaphragmatis,
tam acutis quàm non acutis:
Liber quintus.
1. DOLOR in pectore firmatus cum torpo¬ *
re, malus. & hi si insuper febriant, acutè arden¬
tes moriuntur. 1. prorrh. & Coac. praen.
2. In pectus dolor progressus, insaniam sol¬
uit. Coac. praen.
3. In pectoris aut dorsi dolore mictio cruen¬
ta suppressa, perniciosa est. ibid.
4. Circa pectus morsus & amaritudo in bi¬
liosa alui deiectione, malum. ibid.
5. In omnibus circa pulmonem morbis bo¬
num est, facilè ferre morbum, à dolore liberum
esse, sputum facilè educere, bene spirare, sine si¬
ti esse, totum corpus aequaliter calescere ac mol¬
le esse, & ad haec somnos, sudores, vrinas, aluique
egestiones bonas esse. mala autem sunt iis con¬
tratia. siquidem igitur ad bonum sputum haec
omnia bona accesserint, seruari homo poterit.
si autem partim affuerint, partim non, haud vl¬
tra quatuordecim dies vita producta peribit.
Quod si contraria signa aderint, citiùs tamen.
Quicunque verò dolores his in locis non sedan¬
tur, neque ad expuitiones neque venarum se¬
Pectoris do¬
lor.
De pulmo¬
num morbis
in genere.