222
QUINTVS.
76
prospiciat) recidiuus, plerisque interitus causa
fit. ibid.
12. Si pulmone inflammatus decimaquarta
die resiccatus fuerit, & non amplius purulenta
per tussim eiecerit; sanus est. sin minùs, ad duo¬
deuigesimam & vigesimamprimam animum
aduerte, & si quidem tum sputum illud quieue¬
rit, euadit: sin minus, interroga eum, an dulcior
sit saliua, & si hoc affirmarit, pulmonem sup¬
puratum habet, & morbus annum durabit,
si non quadraginta diebus pus eduxerit. si au¬
tem insuauem saliuam esse dixerit, status mor¬
bi letalis est. verùm in primis diebus hi maxi¬
manifesti fiunt: si enim putrefactum ac
purulentum expuerit, euadit. sin minùs, non
euadit. si verò pauca horum signa habuerit,
non perniciosa tum est peripneumonia, sed
mollis. 3. de m.
13. Si bene depurgatus fuerit & breui graci¬
lis factus pulmo, interitum effugit peripneumo¬
nicus. si verò non adharet, & per annum tenet
morbus, transmutatur. ibid.
14. Si lingua peripneumonicis nigrescat, citiùs
morbus finitur; sin posteriùs, tardiùs. ibid.
15. Vbi in vigore est peripneumonia, auxi¬
lium non admittit, si non expurgetur. & malum
est, si aeger difficulter spirauerit, & vrinae tenues
& acres, & sudores circa collum & caput fiant.
Tales enim sudores praui sunt prae suffocatione,
& impetu ac violentia, superantibus morbis, si
non vrinae multae ac crassae prodierint, & sputa
Peripneu¬
monia.