241
76 DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
possit, cùm illinitur bocia, circa medium re¬
linquitur eminentia quaedam tanquam cir¬
culus, talis quidem, ut quod uacuum est for¬
nelli claudere possit, superponitur duabus
bracteis ferris, quae sustinent cappellum
terreum, superius uerò terra obducitur &
clauditur undique, relictis tantum fora¬
minibus, è quibus fumus egredi debet, in¬
de donec materiae fundantur, lentus ignis
apponitur, postmodum augmentatur per¬
petuò, donec fumus non amplius exeat ab
orificio bociae. Hoc pacto fit sublimatum ar¬
senicum artificiale ex auri pigmento, cina¬
brium ex mercurio & sulphure, & quàm plu¬
rima alia. Alter modus fit, per descensum,
bocia enim in contrarium antedictę sita est,
& ignis supraponitur, & hic ignis per descen¬
sorium uehementius agit quàm per ascen¬
sum, & hoc pacto saepenumero cotingit, ut
oleum etiam extrahatur, adaptata lamina
ferrea tenuissimis foraminibus perforata,
ita ut materię pertransire nequeat, in utroque
modo materiae quae sublimatae sunt circa
collum reperiuntur. Praedicti autem destil¬
lationum modi & regulae, reperiuntur apud
quamplurimos huiusce artis professores. Sed
ut magis uirtus distillatoria innotescat, &
omnes intelligant uerum illud esse, quem¬
libet