202
PHILOSOPHORVM.
mentatio, calcinatio, id est in modum albi cineris
seu terrae seu calcis albae per spiritus operationis,
reductio, quae fit igne nostro, id est aqua Mercu¬
rij nostri. Item, cum dicitur tinctum tingit, in¬
telligitur quod si medicina hęc calcinata, dissoluta
& coagulata fermentatur ad album, fit luna, cum
sole fit sol. Item: Geber de medicina tertij ordi¬
nis probat, & dicit ad literam. Quia tam ad album
& rubeum est vna atque eadem via cum sole & lu¬
na, differunt tamen fermentatione. Cuius haec ter¬
tij ordinis medicina est duplex, scilicet, solaris &
lunaris, & est tamen in essentia vna, & modus agen¬
di vnus. Est tamen additamentum citrinitatis seu
citrini coloris, qua medicina perficitur à substan¬
tia sulphuris fixi, hoc est quod vtraque medicina in¬
cipitur cum sole & luna. Sed ad rubeum fit fer¬
mentum cum sole, ad album cùm luna. Sol ca¬
pitur dupliciter, vno modo pro aqua solis, alio
pro corpore solis, vt supra.
Item, Cum dicitur quod apparent omnes co¬
lores. Verum est, quia ante fermentationem in
calcinationibus dissolutionibus et fixationibus ap¬
parent omnes colores. Item lumen luminum sic
ait: Et scitote quod eadem sunt, quae dealbant et
rubificant intrinsecus & extrinsecus, scilicet sol,
luna, Mercurius. Quae tria dissoluta & fermen¬
tata appellat argentum viuum, dicens argentum
K ij
Mercurius
noster est
in ignis.
Omnes co¬
lores.