485
DE VILLANOVA. 140
naturae, quia non intrat in eum uel eius compositionem
quod non sit ortum ab eo, quoniam si aliqua extranea sibi
apponantur statim corrumpitur & non fit ex eo quod fieri quae¬
ritur. Ex rebus ergo corporalibus maxime conuenientibus in
natura necessarium est medicinam colligere, unde oportet quòd
medicina illis in natura conueniat & illis in profundo maxi¬
me adhaereat, atque diminutum quodcunque perfecte com¬
pleat, & etiam quòd Mercurio per minima misceatur ante
illius fugam. Sed nullum corpus in sua natura manens ipsum.
coagulat, nec firmiter adhaeret, nec etiam ipse Merc: per se
medetur infirmis corporibus, quoniam in examinatione se¬
paratur ab eis, nam grossa simplicibus & simplicia grossis
minus bene conueniunt. Subtilioris ergo substantiae & liqui¬
dioris fusionis necesse est illam medicinam esse quàm ipsa cor¬
pora, ac maioris fixionis ac retentionis quam argentum ui¬
uum in sua natura. Simile dicit Geber in sua summa cap.
de modis coagulandi Mercurium.
Ex quibus extrahitur lapis physicus.
CAP II.
QVAERITVR non immerito. Ex quibus re¬
bus extrahitur lapis noster physicus, seu haec nostra
medicina. Respondentes dicimus quod in duobus est et ex
illis elicitur, est autem tam in corporibus quàm in ar.ui. secun¬
dum naturam cum unius sint reperta naturae. Sed in corporibus
quidem difficilius, in ipso autem arg.ui. propinquius non au¬
tem perfectius, & illud, ideo quia non est corpus dignius
sole aut purius, aut eius umbra, id est, luna, sine quibus
nullum arg. ui. generatur tingens, qui uero absque isto, ar¬
S iiij