433
248 HIERONYMI RVBEI
Ad menses ducendos.
AQUA è rubia infectorum, ex adianto,
& infinita prope id genus, bibita.
Ad menses albos cohibendos.
AQUA è folijs tenerioribus quercus,
sępe bibita, uti Matthiolus tradit. Item
ex stellaria, ex parthenio, ex ychuen, ad unc.
4. per triginta, aut quadraginta perpetuos
dies; emundat enim & abluendo educit, de¬
tergitque uias iecinoris, renum, uesicae, &
teri, uti grauissimus auctor Montagnana testa¬
tur. Aqua item è potentilla, cum eiusdem
praesertim herbae & eboris, & corallorum pul¬
uere bibita,
Ad prohibendum abortum.
AQUA è nucibus cupressi recentibus cum
aqua menthae, & symphiti minoris, si
cuiusque uncia, cum saccharo bibatur, manè,
sub auroram.
Ad podagram.
IN calidiore materia, è ranis uiuentibus
centum, ducentumue, uitrea cucurbita, &
rostrato pileo, destillet aqua, qua lintei ma¬
dentes, loco affecto superponuntur, non absque
medici consilio, ne nimis repellat. Idem
facere creditur aqua ex hirudinibus stilla¬
titia; eas tamen hirudines plerique antea
fimo equino diebus aliquot macerant, quod
frigiditatem liquoris. In tophaceis autem
frigidisque tumoribus podagrae, & arthriti¬
dis,