433
64. HIERONYMI RVBEI
uelut acus, nec aperient, neque ualidam diu¬
turnamque actionem efficient, quòd materia
citò digeratur, neque toto exercitu irruptio¬
nem in hostes faciant: est enim perinde ac
gnis paleae, non lignorum aut ferri; quem pa¬
leae ignem Virgilius sine uiribus appellat,
cùm ait 3. Georg.
vt quondam in stipulis, magnus sine uiribus ignis,
Incassum furit.
Quanquam gradus etiam insunt in ipsa te¬
nuitate; quae enim recurua cucurbita destillant,
ea crassiorem materiam afferre possunt, te¬
nuiorem, quę recta: & quò longiori collo fue¬
rit, tenuior euadet substantia, multoque id
magis, si repetatur destillatio. Igitur si hęc de¬
stillatitia in materiam crassiorem incurrerint,
ut in coli doloribus, urinae difficultate, caete¬
risque huiusmodi affectionibus frequenter ac¬
cidit, aegrotorum saepe expectationem fallunt;
atque haec in ijs, quae inferiùs dicemus reme¬
dijs, perpetuò intelligenda fuerint. Cùm autem
ex unoquoque tum stirpium, tum caeterorum
uiuentium genere, substantiae eliciantur pla¬
uariae, primùm quidem aqua, eaque uberior,
si stirps uiret, parcior si arescit; deinde oleum,
idque duplex, unum tenue, & albicans, alterum
siccius atque rubens; Auctor est lib. 2. de abdi¬
tis rerum causis, cap. 18. Fernelius, totius sub¬
stantiae proprietatem, infirmiorem in aqua esse,
quae praesertim è stirpe uiridi elicitur; in ea
quippe