202
PHILOSOPHORVM.
rat humiditatem Philosophicalem, quae apta est
pro opere, quae erit tam clara sicut lachrima, in
qua habitat quinta essentia metallica, & illa est me¬
tallum placabile, & in ea est medium coniungen¬
di tincturas, ideo quia habet naturam sulphuris.
& naturam argenti viui. Geber: O quam vtilis
est ista res, quia nos vtimur ea medicina cruda,
quae res postquam cocta & digesta fuit est maxi¬
mum venenum, super omnia venena. Gratia¬
nus Philosophus: In Alchimia est quoddam cor¬
pus nobile, quod mouetur de domino ad domi¬
num, in cuius principio erit miseria cum aceto, sed
in fine gaudium cum laeticia. Astanus in turba.
Accipite ipsum spiritum nigrum non vrentem,
& cum eo corpora soluite & diuidite. Idem, ip¬
se est totus igneus, & soluens per igneitatem su¬
am, diuidens omnia corpora cum suis coaequali¬
bus. Rosarius, Quicunque vult intrare Rosarium
nostrum, et ibi videre, et habere rosas tam albas
quam rubeas absque illa re vili, cum qua nostrae re¬
seraturae reserentur, ille assimilatur homini, am¬
bulare volenti absque pedibus, quia in illa re vili est
clauis, ex qua septem portae metallicae aperiun¬
tur. Et absque illa re vili nunquam preciosum per¬
ficitur. Ablutio est nigredinis terminatio, vel
mundatio, donec album fiat perfecte album, &
rubeum plene rubeum. Azoth enim & ignis
L
Mercurius
foemina no¬
stra.
Res uilis no¬
stra.