241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 103.
contrarium illum destruit, non enim (ut di¬
xi) sunt similes, nam calor innatus ab exter¬
no (ut dixi) potius augeretur, sed hic supra¬
modum augeri non potest, ita ut lędat, fons
enim, & instrumentum uitae inconueniens
esset, ut ex eius augmento posset fieri laesio,
& interitus, nihil aliud esset asserere quàm
quòd uita causa esset mortis naturalis, tamen
calor laeditur ab extraneo, licet humidum
non absumatur. Praeterea calidum innatum
reponitur in prędicamento substantię, nam
si non est forma, uel substantia, saltem est
ius uehiculum, & instrumentum, sine quo
uires suas forma exercere non posset, quod
si est dicendum forma, & substantia, haec non
suscipiet magis, nec minus. Si uerò repona¬
tur pro instrumento, & uehiculo formae,
tanto magis augebitur, tanto etiam magis
uires suas forma exercere poterit, eas uerò
exercendo longè melius mixtum ipsum ser¬
uabitur, & longiori tempore uiuet. Non igi¬
tur eius auctio posset esse causa putredinis
uel corruptionis, uel saltem morbi. Nam si
in putredine aliquis calor augetur ab am¬
biente, hic natiuus non est sed elementalis,
licet etiam ex Arist. senten. possimus assere¬
re natiuum calorem rei intereuntis quo ma¬
ximè materia determinabatur, ambientis ui,
&
G 4