241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 105
calori naturali interitum uiolentum ita affe¬
runt, ut frigidae: illum enim minori tempo¬
re, quam naturaliter fierent, dissoluunt, si ue¬
internum calorem extraneum respicimus.
ex quo calor innatus extinguitur, duplici
de causa praeter adductas cotingere potest,
uel quia exiccantur à calore extraneo instru¬
menta, quae respirationi deseruiunt, ita ut
filiginosa corpora exire non possint, quod
etiam contingere potest in senibus absum¬
pta humiditate, uel ex immoderato calore
extraneo interno, cum ferueat, facilè nati¬
uus calor dissipatur & dissoluitur, cum prę¬
sertim refrigerari non possit uti opus erat,
& quia naturalis calor humidior est ac tem¬
peratior, ideò igneus, seu elementalis, in
ius naturam transire non potest, praeterea
gneus euocat & separat, cuius rei signum
est, quod humida denigrare solet, humidum
enim exterius euocat, & aërem expellit, &
sicca quandoque dealbat. Quod enim erat
humidum absumit, calor uerò naturalis tra¬
hit, miscet, & concoquit. Ad rerum quidem
omnium interitum consequitur extinctio ca¬
loris naturalis, teste Arist. non autem extra¬
nei & elementalis, haec enim pemanent, ut
etiam superius monuimus in animantibus
plantis, fructibus, & seminibus, quod patet.
Nam
G 5