485
DE VILLA NOVA. 147
aurum uel argentum secundum quod ipsum uel album erit
uel rubeum. Non ergo misceas oleum auri cum oleo argen¬
ti nec econuerso: quoniam oleum albi ad albificandum: ru¬
beum ad rubificandum, iccirco si illorum corporum oleum
multum fuerit multa erit tinctura: quoniam multitudo tin¬
cturae tanca erit quanta fuerit olei multitudo.
Differentia inter aquam & oleum.
DIFFERENTIA est inter aquam & oleum
ex parte tincturae, quia aqua abluit tantum &
mundat. Oleum uero tingit & colorat, exemplum
autem huius est, quia si pannus intingatur in aqua munda¬
tur ab ea & quando desiccatur recedit aqua, & permanet
in statu & colore suo in quo erat, nisi forte quia est magis
mundus, econtra est in oleo quia si tingatur pannus in eo non
separatur ab eo per calorem igneum uel aereum nisi ex toto
destruatur pannus, nec poterit oleum separari ab ipso panno
nisi per ablutionem & ignis desiccationem. Signa, quia gut¬
ta olei spissior est aqua, color intensior & leuitas aeream ita
quòd si ipsum praedictae aquae miscueris, natabit superius.
Aqua autem est spiritus, extrahens hanc animam quae est
oleum & tinctura earum, quando uero extrahitur
nima ab ipsis corporibus, remanet in ipso spiritu, quo¬
niam spiritus locus est eius. Anima ergo est tinctura soluta
in ipso spiritu deportata sicut deportatur tinctura tinctorum
per aquam super pannum, deinde recedit aqua per desicca¬
tionem, & remanet tinctura in panno fixa, per oleagenita
tem. Sic ergo est de aqua, spiritus est in quo portatur tin¬
ctura aeris, qui cum reducitur super terram albam foliatam
T iij