241
114 DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
nus erat solutio unitatis, quae & erit affectio
ipsius caloris naturalis, proprium est enim
eius partes homogeneas simul detinere, &
congregare, cum uerò hae partes dissoluuntur,
necesse est calorem naturalem statim illius
partis laedi, & per consequens uniuersum.
Haec autem differunt secundum magis, &
mins, & pro ratione partis laesae, & partium
distantia à membris praecipuis, in quibus ad¬
est fons, & origo caloris naturalis, & ipsius
instrumenta. Iam satis probatum est in om¬
nibus morbis tum simplicibus, tùm com¬
positis, & in quibus causae & symptomata
adsunt, & in quibus etiam haec deficiunt,
semper aliquo pacto calorem naturalem lę¬
di, nunc nobis monstrandum est an aliquo
pacto possit iuuari, hoc autem fieri nequit
nisi calori naturali similibus. Similia autem
dicuntur esse illa, quae simul, uel in omni¬
bus, & quae in aliquibus rebus conueniunt,
cum uerò calor naturalis originem ducat à
calore coelesti, fieri non potest, ut quicquam
arte comparetur, quod omnino eius speciem
referat, illud tamen quod inter elementa pu¬
rius reperitur, & reliquis maximè tempera¬
tum, ac minus putredini, ac mutationi ob¬
noxium, hoc profecto magis simile coelesti
calori dici potest. Praeterea cum exuperan¬
tia, &