433
260 HIERONYMI RVBEI
quòd si tumescat, linteis frigida madentibus
cucurbita inuoluitur, ut descendat. Hac aqua
ingens fuit putredo, in humero adolescentis
coercita, quem plerique medici amputare
decreuerant: cùm ad finem est destillatio,
quę color mutatur, quamobrem & uas reci¬
piens mutandum; nam aqua colorata medi¬
cus ille non utebatur. Faeces in puluerem re¬
dactae, & ulceribus impositae plurimum pro¬
sunt. Item aqua è stercore humano, prodest:
Ioannes Tagaultius, lib. 3. Instituit. chirurgic.
ita scribit; Aqua fortis Alchymistarum, saltem
prima, in tortuosis, atque labyrinthi modo
flexuosis fistulis, mirifice prodest. Hoc enim
(inquit Guido è sententia Arnaldi à Villano¬
ua) omnes fistulas mortificat & disrumpit.
Quidam etiam fuêre empirici, qui aqua è sac¬
chari optimi uncia, terebinthinae drach. 6. re¬
sinae pinus unc. sem. aquae ardentis unc. 2.
stillatitia, ulcera abluentes, ubi non adesset in¬
flammationis periculum, mirabili successu
curabant.
Ad carcinomata.
E PLANTAGINS maiore, chelidonio, &
Huirga pastoris, aquam plerique eliciunt,
admixtoque cochlearum puluere, mor¬
bum madefaciunt. Item ex urtica, cum eius¬
dem puluere, & galiopsis. Item aqua è sterco¬
re humano.
Ad