222
SEXTVS.
120
leuata in tumorem, mala sunt. maximè tabe¬
scentibus iam diu, & quibus alui natura humidae
sunt. ibid.
121. Post aluum suppressam in tabidis, pru¬
rigo mala. ibid. malum item capite dolentibus
alui suppressio. ibid.
122. Aluus febrienti aut vulnerato resiccata, *
malum. 1. de m.
Aluus suppressa lethargo: vide suprà lib. 3.
sect. 123.
123. Qui haemorrhoidas habent, neque pleu¬
ritide, neque peripneumonia, neque phage¬
daena, neque furunculis, neque termintho, for¬
tassis etiam neque lepris, neque vitiliginibus
corripiuntur. multi tamen intempestiuè curati,
talibus citò correpti sunt, ad perniciem suam.
quinetiam alij abscessus, velut fistulae, aliorum
medela sunt. 6. epid.
124. Haemorthoides si syderatis accedant,
vtile idquidem est. Coac. praen.
125. Haemorrhoides fortes ac diuturnae, pe¬
riculosae. 5. epid.
126. Si haemorrhoides cum phrenitide oc¬
cupatis atrabilariis oboriuntur, bonum. Coac.
praen.
127. Haemorthoides insanis superuenientes,
soluunt maniam. 6. aph.
128. Melancholicis, & renum dolore atque
inflammatione laborantibus, haemorrhoides
superuenientes, bonae. 6. aph. & lib. iud.
129. Haemorrhoides statis temporibus fluere so¬
I iij
Haemorrho¬
ides.