485
COLLECTANEA ARNALDI
tuum aludel spondilibus adhaerere tunc super eam reitera
sublimationem sine foetibus inferius remanentibus, quoniam
adhaereret pars illius fixa & fixaretur cum foecibus & nun¬
quam posset separari ab eis. Puluis autem ascendens superius
à foecibus, est cinis a cinere, id est terra extractus, sublima¬
tus, honoratus, quod uero remanet inferius ex eo adhaerens est
cinis cineris inferius. cinis inferior uituperatus, damnatus &
fex, quod autem albissimum ut nix ascenderit, completum
erit. colliges igitur eum caute ne euolet in fumum, quia ipsum
est quaesitum bonum, terra alba foliata, & congelans con¬
gelatum mundificans arsenicum, & sulphur album, & est
res optima secundum Arist. quoniam est completum & de eo
alchimistae faciunt argentum, & hoc quidem modo perfici¬
tur sulphur album non urens, id est, Merc. sublimatus.
De quarto regimine quod est figere & fermentum
uel fixum est necessarium ad figendum.
QVARTVM uero lapidis regimen est figere al¬
bum sulphur & rubeum supra corpus fixum, scili¬
cet ut sulphur album figatur supra argentum &
rubeum super aurum, quia secundum pythagoram, qui ar¬
gentum uiuum à corporibus extractum non coagulat in sul¬
phur album patiens ignem, nullam uiam exigit ad rubedi¬
nem. Non igitur fatiges corpus tuum in huiusmodi rebus al¬
tis ad quas peruenire non potersi ista facere ignoras quoniam
in deuio erras. Prudenter ergo & non casualiter operare,
quoniam sine fermento non exibit Luna in solem, sed ad aquam
sol & Luna, quòd non permaneat in essentia naturae, nisi
occultaueris ipsum cum corpore de quo praeparasti ab initio,