222
SEPTIMVS.
124
ximè si pertransierit cum stercore, & vrina, &
flatu. lib. progn.
8. Ex praecordiorum doloribus tumores cir¬
ca aures, & aliae suppurationes emergentes, ma¬
lum. Coac. praen.
9. Praecordij dolor ex anginis citra iudica¬
tionem, cum impotentia ac torpore fiens, occi¬
dit occultè. ibid.
10. Circa praecordia dolores, si suppurentur,
malum est. ibid.
11. Doloribus ad praecordia illapsis, si cum *
febre ardente aluus deorsum erumpat, perni¬
ciosum est. ibid.
12. Quibus praecordiorum dolores, cum
doloribus oris ventriculi, hepatis, partium¬
que circa vmbilicum: hi sanguine per aluum
egesto seruantur, non autem egesto moriun¬
tur. ibid.
13. Ex praecordio diutinè afflicto, & aluo
graueolenti, abscessus circa aurem occidit.
ibidem.
14. Quibus febricitantibus dum in febre *
sunt, praecordij & oris ventriculi dolor, & cir¬
ca crura ac infernas partes, & aluus in tumorem
eleuata est, hos venae sectio soluit, & alui fluxio.
his febrire nociuum est. longae enim & vehe¬
mentes febres fiunt, & tusses, & spititus & sin¬
gultus, &c. ibid.