485
COLLECTANEA ARNA LDI
Quomodo elementa sunt corrigenda & quomodo
acquiritur fusio medicinae.
IN coniunctione lapidi tres attendas colores prin¬
cipales, primo nigrum, secundo album, deinde
rubeum. Obserua igitur diligenter ne opus tuum
rubeat ante nigredinem, & pereat tinctura per combustio¬
nem, si uero rubuerit, ante nigredinem, corrige errorem,
decoquens omnia simul in aqua alba, donec conuersa fuerint
in nigredinem. Sic etiam facies si rubuerit ante albedinem.
Non igitur negligas inhumationis decoctionem, quoniam
ipsa tollit combustionem, & perditam restaurat humidita¬
tem. Si uero medicina non commiscetur corrige per dissolu¬
tionem eius quod ingreditur & per mixtionem ambarum so¬
lutionum facit ingressum, in omne quod illi per minima con¬
iungitur, hoc autem per solutionem non in aquam uulgarem
complectitur, sed in aquam mercurialem, & complectitur
similiter per solutionem fusio facilis in rebus non fusibilibus,
ut apertius ingrediatur & alteretur cum complemento. Vn¬
de medicinam calcinamus, ut citius soluamus, & ut me¬
lius mundetur figatur & fundatur, ac ut ab ea suscipiant
corpora meliorem impressionem aut ingressum: & facilem
fusionem dare materiae, cum multiplici solutionis reiteratione
spirituum non inflammabilium super illa uim aeris & aque
Mercurij non fixorum: aut cum multiplici solutione medici¬
nae non fundentis. Est tamen cautela bona ad fusionem prae¬
standam medicinae non fundenti, ut soluatur corpus fermenti
albi, scilicet uel rubei, de cuius intentione sit per eam immu¬
tari & alterari & soluatur similiter medicina alba, scilicet
uel