241
134 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
desiccatam, quae potius aquae ardentis no¬
mine appellari, ejusque pretio uenundari de¬
beat, & sic ualorem trium solidorum ad sum¬
mum pro singulo grano transcendere non
ualeat. At si dicant hanc suam Quintam Es¬
sentiam maximi esse pretij, eo quòd admi¬
rabili arte & uirtute, maximoque cum dispen¬
dio & periculo paratur, ad hoc responde¬
mus, quod istud est somnium, ars enim imi¬
tatur naturam quantum potest, ut ex Arist.
2. phys. sed natura non facit citra coelum hanc
Quintam Essentiam, ergo non ars. Praeterea
cum Conciliatore diff. 209. dicimus artem
non posse facere permutationes, nisi in ac¬
cidentibus rerum, non autem substantijs
sed facere Quintam Essentiam, fieret etiam
permutatio in substantijs, & hoc non po¬
rest facere ars, & si potest, istud est nobis
gnotum. Vnde idem Conciliator loco ci¬
tato de mente commentarijs 3. de anima
dicit, quòd de multis artificijs dicuntur, quae
uidentur esse possibilia, sed sunt causarum
ignotarum, ut uerbi gratia de alchymica, &
subiungit, quod si haec constituantur, est per
accidens potius, & inspiratione diuina,
quàm artis sapientia. Haec refert Concilia¬
tor: ex cuius uerbis colligitur ipsam hanc
artem exploderę.
At si¬