433
274 HDERONYMI RVBEI
rissimus, altero de abditis rerum causis libro,
aurum se fecisse arte testatur, modumque insi¬
nuat. Sed cùm duo sint, quae potissimum in hac
arte quaeri consueuêre, alterum, ueráne sit mu¬
tatio, fierique arte, ea, in metallis possit; alterum,
an multiplici ui fieri; sic ut uncia, libram in au¬
rum uertat, de hoc cùm multa scribantur, ni¬
hil tamen adhuc comperti penes me est; prę¬
sertim cùm uim uegetatricem in metallis in¬
esse nequaquam copererim. Alterum est ue¬
rissimum. quod experientia optimè testatur,
qua; ut nunc silentio plura alia inuoluam; hy¬
drargirum in argentum optimum, argentum
autem in aurum uerti perspexi; ea autem sic
fuit. Confracti cinnabaris; quod ex hydrargi¬
ro & sulphure, ignis ui in sublime elato, confi¬
citur; partes tesserarum magnitudine, elima¬
to argento, oui adiecto candido, ut adhaere¬
rent, inuolutae, & in uas coniectae fuerunt, quod
igni moderato resisteret; uas illud optimè con¬
tectum, ac luto munitum, molli pruna, sub ci¬
neribus, ad horas duodecim, decoctum est;
Inde reclusum; tuncque argenti puluis, nigrior,
ob sulphur, factus, è tesseris detersus, & serua¬
tus: Tesserae ad examen argenti adhibitae, cu¬
pellam uocant, argentum optimum reddide¬
runt. Quoniam autem puluis ater argenteus
difficilè igni liquatur, quòd ferè uim omnem
exhalauit, remedio quodam, facilè eliquatum
est, & in separationis aquam demersum, auri
non