457
368 ADMONITIO
[G] geben / vnd Gott ist ein verborgen Feuwr in
der ersten materia.[/G]
Latinè sic reddere visum est, quo videant ex¬
terę nationes, Germanicum idioma non tenen¬
tes, quidnam de creatione sentiat Paracelsus,
& vtrum se res ita habeat, vt asseris Eraste, per
declarationem verborum eius, vbique locorum
à te cautelos è contortorum.
DE PRIMA CREATIO¬
NIS OPERATIONE EX IO¬
annis Apost. I. cap. sui Euangelij.
In principio erat Verbum, etc.
IN hoc Verbo Dei primo tota natura coe¬
li & terrae comprehenditur, quam qui¬
dem naturam Deus in principio per Ver¬
bum suum aeternum diuisit, quod Verbum
ipsemet Deus est: in principio erat vita &
lux, quae verè lucent in tenebris, & ipsum¬
met Verbum aeternae lucis vocatum est à
coelesti Sapientia: & per quod Verbum quis¬
que intelligens addiscere, scire, & ex funda¬
mento cognoscere potest omne quod est
& in coelo & in terra: quae quidem omnia
pro¬