433
110 HIERONYMI RVBEI
pileo figulino, totum uitro intùs oblitum:
impletur magna parte ab extremo superiore
herbis, lignis etiam in frusta incisis, & aqua
cloacarum, aut stagni, aut si haec non adsint,
terra, uel sub diuo ante Solis ortum derasa;
tunc enim de magis humida est rore aut im¬
bre; uel profunde effossa in domibus: cùm
nim aqua terrae subsit, ut profundior est,
humidior. Supponitur ignis lentus, & uasa
in ambitu locantur: Vndique tantum aquae
profluit saluberrimae, ut alendis pluribus ho¬
minibus sufficiat; nam ubi ampliùs non de¬
stillat, sublata lamina inferiori, detrahitur ter¬
ra, aliaque imponitur: ita fit, ut modica lignorum
iactura, plurimùm aquae habeatur. Albucasis
puram aquam reddebat, accipiens ollam ma¬
gnam, aquae plenam, cui ligna sese interse¬
cantia imponebat, ipsisque lignis, lanam mun¬
dam, optimè ablutam, & supposito igne, quic¬
quid halitus in lanam tollebatur, exprime¬
bat; quanquam idem auctor & destillationem
probat, de qua diximus.
De Aceto. Cap. IIII.
ACETVM contrario modo ac uinum de¬
stillatur: quod enim è uino primùm
xit, tenuius & melis est, at ex aceto, ne¬
quaquam. Itaque priores duae partes, quae ex¬
eunt, reijciuntur, quòd minus habeant acri¬
moniae, tertia pars colligitur, quae ut acrior,
ta minus frigida, quàm acetum est; quod ace¬
tum,