433
114 HIERONYMI RVBEI
denuò affundes, & destillabis, idque tertia ui¬
ce. Hoc oleum inquit Ioannes de Vico, balsa¬
mi uires ac notas omnes habere, maximaque
illi tribuit; nam doloribus à morbo Gallico
mirificè opitulatur, Epilepsiae quoque si sutura
coronalis ungatur, & triginta diebus cum mo¬
dico uini, & pulueris paeoniae, ad cochlearis
mensuram sumatur: quae fortè quantitas ma¬
ior uideri potest, quàm deceat, tametsi eadem
etiam mensura, quartana laborantibus prae¬
beat, quatuor uicibus imò ad dimidiam un¬
ciam, cum uino generoso, ijs, qui cor & pul¬
monem roborare ac exhilarare student: frigi¬
dis omnibus affectibus conducit, & pannus
purpureus hoc liquore madefactus, si ad tem¬
pora adhibeatur, hemicraniae, uertigini, stipa¬
tioni uenarum cerebri plurimùm conducit;
uulneribus item recentibus, surditati, conuul¬
sioni, resolutioni, & huiusmodi frigidis mor¬
bis. De oleo è lateribus, quod Mesues oleum
Philosophorum, & perfecti magisterij appel¬
lat, non est quod aliquid dicam, quando satis
sit apud omnes notum; satisque costet, oleum,
lateribus infusum ascendere, & destillare: cum
autem Mesues accipiat lateres antiquos, Al¬
buchasis in libro qui Seruitor dicitur, nouos,
quos aqua non tetigerit, Manardus huius
pinioni potiùs adhaeret, quia oleum melius
imbibent: Verùm ego cum ijs sum, qui anti¬
quos pręferunt, in quib. uetustas nescio quid
salis