241
142 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
solet igne, in auro autem non potest, qua ex
causa id nullius ignis ardore torreri absu¬
miue potest, & omnem artis uim tolerat. Po¬
stea subiungit, foecundum autem id semen
sic eruito: auri purissimi 3. 2. argenti uiui ma¬
gno artis studio praeparati decuplo permi¬
sce, igneque languido dissolue, dum argen¬
tum uiuum prorsus expiret, pristinumque
auri pondus subsideat in aureum puluerem
redactum, qui tamen liquatus possit in pro¬
prij auri naturam redire. Ex hoc dein pul¬
uere igne acerrimo uaporarij aquam conti¬
nenter elicies, dum puluis totus in cinerem
candidissimum, & in calcem deuergat, cal¬
cem septies aqua resperge, quae & toties
ex operatione inde prolecta sit, omnique arte
elaborata, ut haec impulsione & incursione
crebra sese extenuent, & ab omni sorde fae¬
ceque purissima reddant uires summas com¬
secuta. Inde subiungit. Hoc autem postre¬
mum ut compleas: calcem puram obtura¬
to uase reconde equino fimo calente die¬
bus quadraginta dum in humorem album,
& crassum liquescat, in hunc iustis dierum
interuallis aquam sensim infunde, ea qui¬
dem uia, & ratione, qua artis periti ad un¬
guem explicarunt, ut calx uiua aquam suam
omnem sensim imbibens, quasi illine enu¬
trita