433
130 HIERONYMI RVBEI
randum, qui flores; quaeque herbae acuto odo¬
re sunt, nucibus associari; quę suaui, amygda¬
lis, exprimique inde oleum, cuius modus ad
nostrum non spectat institutum. Sunt qui
mnia, quae expressione eliciuntur, sabulo
priùs macerent, non in sole; quae uerò destilla¬
tione oleum reddunt, in sabulo ad solem; quae red¬
dunt aquam, in fimo: sed non est hoc perpetuum.
Non desunt etiam, qui floribus ardentem
quam tantùm imponunt, tribusque diebus ma¬
cerant, inde aquam rosaceam stillatitiam ad¬
dunt, iterumque uno die macerant, mox aquam
tepentis aquae balneo eliciunt, quod & ser¬
uandum iubent in oleo è nuce myristica de¬
trahendo, aucto tamen posterius igne; qui mo¬
dus nequaquam contenendus uidetur. Aqua¬
rum autem e floribus eliciendarum, non una
ratio est, de qua abundè Euonymus, Andre¬
asque Furnerius. Alij flores ac frondes in cu¬
curbita uitrea optimè clausa, subere praeser¬
tim ac papyro, ne respirare aliqua ratione
possit, Soli feruentissimo exponut; colloca¬
tur autem cucurbita in uase sabuli pleno, & ad
dimidium sabulo contegitur, asseruntque intra
paucas horas aquam clarissimam ascendere ac
descendere; qua extrahunt & seruant; iterumque
cucurbitam claudunt, & ubi aquam denuò uident,
extrahunt; hacque ratione omnem paulatim col¬
ligunt, dum nihil ampliùs aquę ascendant: è flo¬
ribus rorismarini quę ita elicitur aqua, maxi¬
odo¬