222
OCTAVVS.
156
lis. Hic verò corripit hyemis tempore, & ex¬
ebrietate, & ex frigore. Incipit autem rigor
primùm inuadere, postea febris detinet, & hu¬
mor qui est in corpore congelatur in cute. Li¬ *
uida est cutis, & subdura. & venae per corpus
distentae sunt pallidae: maiores item & cras¬
siores sunt quàm prius. & aliae venae subnigrio¬
res distentae sunt. & si quis aliquam earum se¬
cet, sanguis effluet pallidus, si pallidae sint ve¬
nae. si verò nigrae sint venae, niger sanguis ef¬
fluet. & interulam prae pruritu non sustinet.
Hic promptus, est ad iter faciendum & ambu¬
landum, sed prae debilitate crura labascunt, ac
ipsum non sufferunt, & sitit vehementer.
Hic morbus non minùs priore letalis est. diu¬
turnior autem euadit primis diebus non cura¬
tus. si verò morbus prolongetur, & ad octa¬
uum aut nonum diem duret, in morbum inci¬
dit, & morbus & dolor magis premit, & exur¬
gere non potest, & plerique in hoc tempore
statim pereunt. ibid.
22. Alius morbus regius. fit quidem à pi¬
tuita, hyeme autem maximè. & color cutis albus
est, & pectora pituita plena, & spuit saliuam, &
cùm exscreat singultus ipsi oboritur. & album
lotium & crassum mingit, & in fundo subsidet
velut fatina. Hic morbus non est letalis, & bre¬
ni sanatur. ibid.
23. Quibus cutis circumtenditur arida a
Cutis aridi¬
tas, duritati.