202
PHILOSOPHORVM.
quod fatui contrarie intelligunt, quia cum peiore melius
perficere nituntur, et hoc quęrunt in re quod nun¬
quam fuit in illa, scilicet aurum et argentum in rebus
adustibilibus, vt prius explanatu est.
QVOD IN ALIIS AEGRIS
corporibus non est utile hoc sulphur quaerere quia ibi non est.
Queri non immerito potest, vtrum ex alijs
aegris corporibus hoc sulphur album & ru¬
beum ad tingendum mercurium elici pos¬
sit. Dico quod non, quia prius dictum est, quod non
est aliqua res maioris temperantię quam in istis duobus
corporibus reperitur, quibus insunt radij tingen¬
tes, cum prius dictum est quod aegra corpora in se
contineant sulphur foetidum et adustibile, & non
virtualis naturae sicut in istis, &c. Cum omnis
ars non ualeat, nisi praehabita natura quam sequa¬
tur, posses tamen cum minoribus mineralibus pur¬
gare metalla, quibus purgatis, tamen adhuc non
haberent auream & argenteam naturam in se,
quia digestio & decoctio aurca non fuit in illis, si¬
cut in alijs, nec sulphur ita maturum, & ideo ipsis
immaturis succurrendum est cum maturis vt ma¬
turentur: Igitur non tingunt sed tinguntur, quia
tinctura auri & argenti proportionabilem natu¬
ram habet cum ipsis, scilicet immaturis vel imper¬
fectis, quia originem ex mercurio traxerunt: Ex
his manifeste patet, quod minora mineralia tingere
O
Imperfecta
curantur sic