222
OCTAVVS.
160
56. Quibus à vulneribus aut aliàs attenuatis
atra bilis aut velut sanguis niger subierit, postri¬
die moriuntur. 5. aph.
57. Vulnera sanguinem fundentia, exudan¬
tia, maligna sunt. sic affecti latenter moriuntur.
2. prorrh.
57. Qui ex vulnere impotentes fiunt corpo¬
re, febre quidem accedente citra rigorem, sanan¬
tur non autem accedente, syderati fiunt dextra
aut sinistra parte. ibid.
58. Si in vulneribus fortibus ac prauis tu¬
mor non appareat: ingens malum. 5. aph. &
2. epid.
59. Vulnera ne in vilibus quidem locis ne¬
gligere oportet: saepe enim & ipsa molestiam ex¬
hibent non paruam. 2. prorrh. & de cap.vul.
60. Vulnera magis letalia sunt quae intra car¬
nem inflicta neruos crassos, aut viscera princi¬
palia laedunt. tales enim vel claudi fiunt & vale¬
tudinarij, vel moriuntur. 2. prorrh. & Coac.
praen.
Particularia autem capitis, thoracis, ventris,
viscerumque ibi contentorum vulnera superio¬
ribus libris inuenies suis locis.
61. Tubercula maligniora, quae cito dispa¬
rent. 2. epid.
62. Tubercula extuberantia, & acuta, & fa¬
stigiata, & aequaliter maturescentia, & non ob¬
dura, & deorsum vergentia, & non bifida, me¬
liora. contraria verò mala. & quanto plus con¬
traria, tanto peiora. 6. epid.
Vulnera.
Tubercula,
tumores,
abscessus,
exteriores.